- LITERA Pisana
- LITERA Pisanadicitur character vet. quo scriptae sunt Pandectae, apud Pisanos aliquando conservatae. Has cum Amalfium coepisset Lotharius Imp. a Wernero inventas, honorario muneri Pisanis dedit: sed Florentiam postea delatae, in palatio Mag. Ducis custodiuntur, et nisi accenso cereo aliisqueve cerimoniis in conspectum publicum non proveniunt. Cuiates proprie sint istae literae, et an Gothicae, (quod non reor) dicant, quibus vidisse contigit. Gothicas adin venit Ep. illorum Gulfilas Aera 415. ut habet Chronicon Isid. quod redintegrans Vulcanius; ad Annum reicit Valentis 13. Henr. Spelmann. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.